

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 14: Versus 17
Et misit servum.Hora coenae finis saeculi; unde Apostolus: Nos scimusin quos fines saeculorum devenerunt[I Cor. 10.]. In hoc fine mittitur servus, id est ordo praedicatorum ad invitatos per legem et prophetas, ut repulso fastidio ad gustandam coenam se praepararent, quia omnia jam sunt parata. Christo enim immolato, introitus regni patet.